lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 12


Corollarium IV

18. Hinc quoque sequitur massularum nisum aequalem in
directiones contrarias sese movendi eo majores requirere vires
causae eirm impedientis, quo corpus fuerit solidius.

Definitio III

19. Fluidum praeexistens dico, quod ante reductionem alicujus
corporis solidi in fluidum existit fluidum.

Scholion

20. E. g. Aqua ante solutionem salium, Aqua regia ante Solu-
tionen! auri, ignis ante fusionem corporum in statu fluido existunt.

Definitio IV

21. Fluidum constans esse dico, cujus massulae quantaelibet
nunquam connectuntur mutua cohaesione impedita, ut aer, ignis.

Definitio V

22. Fluidum inconstans est cujus massulae tum non sunt con-
nexae mutua cohaesione impedita, tum connexae cohaerent, ut
aqua et mineralia fere omnia.

 

Experientia

23. Metaüa et mineralia omnia dum funduntur in omnes
dimensiones sese extendunt; dum vero in menstruis solvuntur
per ea sese diffundunt ac minima quaelibet menstnr guttula
mineraii soluto impraegnatur; effluvia e corporibus odoriferis, e. g. :
ambra aut assa foetida, egressa vix aut ne vix quidem pondere
corporis illius diminuto, per magnum aeris spatium diffluunt, idque
totum replent.

Corollarium

24. Corpus solidum dum in fluidum transmutatur, majus spatium
occupat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика