Scholion
25. Universali huic
veritati refragari videtur aqua ex glacie liquefacta in spatium minus collecta.
Sed glaciei expansio aeris In ea inclusi elasticitati debetur, qui in aqua
dispersus vim elas-ticam tantum non totam amittit: at in glacie in bullulas
collectus expanditur, simulque glaciei molem äuget. Experientissimus
Boerhaavius in Elementis chemiae, parte 2, pag. 621 id affirmans ita
explicat: „Raritas, inquit, glaciei
debetur spatiis bullulatis aere plenis, quae inter gelascendum in conglaciata
aqua enascun-tur". Et porro pag. 623. „Aqua autem purissima, dicit, in
vacuo
Boyliano diu detenta, tumque in frigore glaciali retenta in eodem hocce vacuo
longe citius congelascit ibidem, quam in eodem gradu frigoris concrevisset
aqua, unde non eductus aer, et quae exposita manebat aeri aperto. Quin etiam
glacies ita formata ex aqua aere privata in vacuo, multo erat
durior, ponderosior,
aequa-bilior, pellucidior, quam vulgaris iüa prior glacies: ut ita certo
constet, aerem qui in aqua locatus fuerat, frigore glaciali collec-tum
raritatem illam levitatemque producere. Imo vero experi-mentis sedulo captis
juxta modum praescriptum parabatur glacies quae aquae non innatabat".
Theorema Ii
26. Corpus solidum dum in
fluidum transmutatur, singulae ejus massulae a se іпѵсет secedere debent.
Demonstratio
Dum corpus solidum in
fluidum abit, majus spatium occupat (§ 24). Quare eandem massam materiae
cohaerentis
constantis sub majore volumine continet, adeoque excedit rarius (Hydrost.
, 10). Corpus dum rarius fit,
interstitia inter roassulas materiae ejus cohaerentis