lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 16


constantis majora reddi atque adeo massulae corporis illius a se invicem recedere debent. Q. E. D.

Theorema III

27. Dum corpus solidum in fluidum transmutatur, singulae ejus massulae moveri debent.

 

Demonstratio

Quoniam singulae ejus massulae a se invicem recedere (§ 26) adeoque Iocum suum mutare debent. Loci mutatio est motus corporis (Ontol. , § 642). Corpus igitur solidum dum in fluidum convertitur, singulae ejus massulae moveantur necesse est. Q. E. D

 

 

Experientia

28. Mineralia ut fundantur, igni immitti debent; ut vero per solutionem in statum fluidum reducantur, menstruis immergantur opus est. Exhalant et diffundunt per circumfusum undiquaque aerem corpora odorifera effluvia sua: glacies liquescit ambiente calore: at secus nulla liquatio unquam observatur.

 

 

Corollarium

29. Ignis, aer, aqua et menstrua caetera sunt corpora fluida
(§ 3 et 5). Corpus igitur quodlibet solidum si in fluidum fuerit
transmutandum, fluido alio immittatur atque eo circumdetur
Opus est.

 

Corollarium II

30. Corporis cujuslibet solidi in fluidum reductioni» aliud
fluidum praeexistere debet cui imponatur.

 

» Ii рукописи ошибочно reductionem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика