lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 18


Corollarium III

31. Sine fluido praeexistente nullum corpus solidum in fluidum
transmutari potest, adeoque fluidum praeexistens est causa transmu-
tationis huius.

Theorema IV

32. Corporis solidi in fluidum abeuntis singulas massulas
movet fluidum praeexistens, cui corpus solidum imponitur.

 

Demonstratio Corpus solidum transmutatur in fluidum per aliud fluidum praeexistens (§ 30), at corpus solidum in statum fluidum sine motu massularum reduci nequit (§ 27), fluidum ergo praeexistens, cui corpus solidum liquandum imponitur, singulas massulas movere debet. Q. E. D.

 

Corollarium

32. « Quoniam unicuique perspicuum est nullum corpus aliud posse movere, nisi ipsum moveatur, massulae corporis fluid« praeexistentis moveri debent dum massulas corporis solidi in fluidum abeuntis movent.

Scholion

33. Ignem motu intrinseco moveri is forte negabit, qui eum
ejusque effectus nunquam viderat: corpora namque, ut cuilibet
palam est, quae in eo funduntur, pernici agitata motu ebulliunt,
et tantum non omnia in aerem avolare coguntur: corpora vero
fusioni non obnoxia, uti ligna, ignis dissipat in cineres, et fumi
specie per aera diffundit. Agitationem autem aeris perpetuam
etsi cuique notam, a Boerhaavio tarnen in Elementis chemiae parte
2, pag. 154 sequenti experientia ostensam proponam. „Novimus.

 

 

e Номер параграфа повторяется в рукописи.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика