lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 25


Corollarium

§ 7. Primitiva ad derivativum, quod constituunt, et derivativa proxima ad derivativum remotum, quod componunt, sunt ut partes ad tota.

Definitio V

§ 8. Corpuscula Homogenea dico, quae aequalia et similia sunt quoad figuram.

 

Scholium

. § 9, Non eam hic corpusculorum similitudinem figurae aequa-Jitatemque intelligo, ut illa non nisi alia quadam qualitate intrin-seca, aut solo numero differant; verum etiamsi aliquam dissimili-tudinem figurae et inaequalitatem habeant, in reddenda tarnen ratione, cohaesionis sensibiliter differentis negligendam atque pro nulla habendam. Ex. g. si moles unius corpusculi fuerit ad molem alterius ut 1000 ad 999. Et quoad figuram, si fuerint duo corpuscula pyramidis basi quadratae insistentis figura praedita, alterius anguli ad basim arcum 52°?1', alterius vero 52°30' pro mensura habuerint.

 

Definitio VI

§ 10. Corpuscula heterogenea sunt, quae mole vel figura vel utroque simul differunt.

Scholium I

§ 11. Mole et figura differre corpuscula exinde patet, quod sint entia composita (§ 1), composita namque omnia sunt extensa (Ontol. , § 619), extensum omne augeri et minui potest (ibid. , § 629 et 630) atque ejus figura immutari (ibid. § 634 et 640). Dum igitur corpusculum unum augetur, alterum vero minuitur; alterum hanc, alterum vero aliam figuram induit; adeo tunc eadem mole et figura differunt.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика