lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 33


utrumque mixta sunt, adeoque ex miscibilibus constant, quae sunt miscibilia remota sangvinis.

Definitio XVIII

§ 29. Corpora mixta differunt, si unius corpuscula fuerint mole aut figura aut ratione contactus a corpusculis corporis mixt alterius diversa.

Scholium

§ 30. Quoniam hic de solius cohaesionis differentia agitur„ de aliis corpusculorum proprietatibus, quae ad eam nihil confe-runt, consulto nihil commemoratur.

Lemma I

§ 31. Omnia corpora observabilia constant ex corpusculis; derivativis (Cosmol. , § 231).

Theorema I § 32. Corpora observabilia sunt omnia mixta.

Demonstratio

Corpora, quae ex corpusculis derivativis constant, sunt mixta. (§ 22); omnia vero corpora observabilia constant ex corpusculis-derivativis (§ 31), sunt igitur mixta.

Theorema II

§ 33. Corpusculorum homogeneorum latera homologa sunt extensione aequalia.

Demonstratio

Corpora similia habent plana terminantia et numero aequalia et similia (Elem. geom. , § 564), sed corpuscula homogenea sunt similia (§ 8), habent igitur plana terminantia, numero aequalia et sim[il]ia. Porro quoniam corpuscula homogenea aequalia sunt (§ cit. ), ob aequalitatem igitur cum sim[il]itudine conjunctam super­ficies aequales habere debent: quae quoniam in partes similes atque

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика