lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 37


terminis similibusque majus extensum includetur, nempe corpus-culum A erit majus corpusculo B. Quod quoniam contra hypo-thesim est, corpuscula A et В figura differre necessario debent, si molem aequalem, latera inaequalia habuerint.

 

 

Theorema V

§ 36. Corpusculorum mixti, quae mole differunt, atque figura; differre debent eorum miscibilia mole, numero, figura vel ratione contactus.

 

Demonstratio

Sit corpusculum A majus corpusculo В eique quoad figuram dissimile; miscibilia tarnen ejus sint mole et numero aequalia, tum etiam situ et figura similia miscibilibus corpusculi B: erunt igitur ea ipsi corpusculo В simül sumpta aequalia et similia, quare minora ipso corpusculo A, eidemque dissimilia, per hypoth. , adeoque corpusculum A erit semet ipso minus sibique dissimile. Quod cum absurdum sit, necessario sequitur, miscibilia corpus­culi A differre debere numero, mole, figura aut situ a misci­bilibus corpusculi B, si corpuscula haefc] mole vel figura differunt.

 

 

 

Corollarium

§ 37. Si miscibilia corpusculorum A et В proxima mole aut figura differunt, differunt etiam mole, numero, figura aut situ miscibilia remota.

 

Theorema VI

§ 38. Laterum contactus aequalium et simüium, planum con­tactus completum aequale est lateri utrique.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика