lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 41


Theorema VIII § 42. Latera homologa, corpusculorum homogeneorum, A et В majus formant planum contactus completum secum im-mediate juncta, quam eorum quodlibet cum latere minore C.

 

Demonstratio Latus С est minus latere utroque A et B, per hypoth. , planum ägitur contactus formare debet cum quolibet eorum utroque minus § 41). Porro laterum contactus homologorum, quibus corpuscula homologa se mutuo contingunt, planum contactus completum est cuilibet'eorum aequale (§ 39), latera igitur homologa corpuscu­lorum homogeneorum planum contactus completum habent majus eo, quod eorum quodlibet formare potest cum latere minore C.

 

Lemma II

§ 43. Dantur interstitia in corporibus ab ea materia ex qua constant, vacua, eaque replentur alia quadam materia fluida insensibili (Phys. dogmat. , § 36 et 7).

 

Lemma III

§ 44. Si duo corpuscula vel corpora immediate se mutuo contingentia secundum directiones contrarias premantur, corpora ista cohaerent (Cosmol. , § 285).

 

 

Scholium

§ 45. Quoniam corpora observabilia cohaerent, experientia quotidiana teste, cohaesionis istius ratio aliqua dari debet (Ontol. , § 70); cum vero vis attractrix seu alia quaecunque qualitas occulta precario admittenda non est, materia aliqua sit necesse «st, quae pressione sua corpuscula secundum directiones con­trarias urgeat, quaeque cohaesionis eorum sit causa.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика