lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 43


Experimentum I § 46. Si duo marmora lateribus planis atque politis ita juxta se invicem applicentur, ut ex contactu aer quantum fieri potest per affrictum expellatur; marmora haec cohaerent adeo, ut intensis viribus ea divellentis indigeant. Verum dum in recipientis cavitate suspenduntur, aere exacto propria gravitate unum ab altero dilabitur (Phys. exp. , tom. 1, § 113).

 

 

Corollarium I § 47. Quoniam marmora lateribus planis politisque se mutuo contingentia cohaerent (§ praec), igitur premuntur secundum directiones contrarias (§ 44).

 

Corollarium II

§ 48. Marmora illa aere ambiente in statu cohaesionis per-durant, eodem sublato dilabuntur (§ 46), evidens ergo est, ea vi aeris compressa cohaerere.

 

Experimentum II § 49. Si orbis orichalceus vasculi cylindrici ambitu compre-hensus ita, ut aqua inter eum et fundum vasculi penetrare nequeat, aquae immergatur usque ejus pressio superet pondus orbis, aqua eum ita ad fundum vasis allidit, ut gravitatis propriae vi ab eodem decidere non possit. Verum quamprimum sursum attollitur, usque pressio aquae ponderi ejus sustinendo non sufficiat, orbis illico a fundo vasis avulsus deorsum praeceps labitur (Experim phys. , tom. 3, § 129).

 

Scholium

§ 50. In experimento hoc si liquor quicunque alius substi-tuitur, idem sequitur effectus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика