lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 47


Demonstratio Ex piano contactus corpusculorum excluditur fluidum circum-fluens, dum eadem cohaerent (§ praec), quare in utriusque corpusculi suparficie ejusdem extensionis spacium relinquitur, ut est planum contactus, in quod fluidum ambiens sins reactione premere possit, unde quantitas fluidi ambientis in ratione plani contactus in partes superficierum contactui oppositas agit, atque corpuscula pro viribus quantitatis secundum directiones contrarias premit eaque conpingit, quamobrem corpusculorum cohaesio est in ratione plani contactus.

 

 

Corollarium I

§ 56. Si igitur planum contactus corpusculorum A et В f uerit aequale piano contactus corpusculorum С et D, corpus­cula haec aequaliter cohaerent.

Corollarium II

§ 57. Quo planum contactus majus est, corpuscula eo firmius cohaerent, et contra, quo minus, eo remissius.

 

Corollarium III

§ 58. Planum contactus si fuerit completum, firmius cohaerent corpuscula, quam si esset incompletum.

Scholium

§ 59. Veritatem theorematis supra demonstrati ex eoque Jeductorum corollariorum experimenta in corporibus majoribus adhibita loquuntur. Etenim Otto de Gericke in experimentis novis Magdeburgicis de vacuo ad distrahenda duo hemisphaeria, quorum diameter erat | ulnae Magdeburgicae, equ. s sedecim;

ad distrahenda vero alia, quorum diameter erat ulnae integrae, triginta equis opus habebat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика