Theorema XI
§ 60. Corpuscula, quorum
plana contactus nulla sunt, non cohaerent.
Demonstratio
Etenim si corpuscula
plana contactus non habent, nullum quoque spacium relinquitur in superficierum
partibus contactui oppositis, in quod fluidum ambiens sine reactione
premat, adeoque
premit corpuscula undiquaque vi aequali, nulla in directiones contrarias
subsequitur pressio, nulla oritur cohaesio.
Theorema XI *
§ 61. Si corpuscula
homogenea A et В
cohaerent
mediate, nempe interposito corpusculo C, cujus latera contactus D et E minora
sunt lateribus
contactus homologis F. et G corpusculorum A et B; corpuscula A et В remissius
cohaerent, quam
si im-mediate lateribus homologis F et G se mutuo contingerent.
Demonstratio
Plana contactus
laterum D et F, E et G minora sunt lateribus homologis F et G corpusculorum A
et В (§ 41). At si corpuscula A et В lateribus homologis F et G se mutuo
immediate
contingerent, planum contactus formarent majus, cuilibet nempe lateri aequale
(§ 41), adeoque firniius
cohaererent, quam mediante corpusculo С (§ 57).
Scholium
§ 62. Supponitur hic latera D et F, E et G corpusculorum
А, С, В et latera F et G corpusculorum A et В ita se mutuo
contingere, ut planum contactus describant completum.
а Номер положения повторяется.