Demonstratio
Ponamus corpuscula
corporis A ratione contactus et figura non differre a corpusculis corporis
B; erunt ergo corpuscula А et В homogenea (§ 8 et hyp. ); porro
eadem ratione contactus non differre positum est, lateribus ergo homologis
plana contactus formabunt aequalia (§ 16, 17), adeoque corpuscula corporis А
aeque cohaerebunt
atque corpuscula corporis В (§ 56), quod quoniam contra hypothesim
est, corpuscula
corporum A et B, si fuerint aequalia, cohaesione tarnen
differentia, necessario figura aut ratione contactus differre debent.
Corollarium I
§'66. Corpora observabilia
sunt omnia mixta (§ 32), quaecunque igitur ob diversem figuram cohaesione
differunt, eorum miscibilia etiam differunt (§ . 36).
Corollarium II
§
67. Si miscibilia proxima
differunt, discrepare etiam debent miscibilia remota (§ 37).
Scholium
§ 68. Quoniam corpuscula
visum omnem effugiunt, moles, situs figuraque eorum cognosci nequeunt, atque
axiomatis hujus exemplum indubitatum minime assignare licet. Verum quantum ex
phaenomenis corporum mixtorum coUigere datum est, talia saltem conjecturando
proponere licebit, quae non adeo a propo-sitionis superius demonstratae sensu
multum videntur dissentire. Etenim si subtilitas corpusculorum auri atque
argenti vivi consi-deretur, adeo probabile est, plusquam simplici phaenomeno
arguente, ea mole non multum (si qua est discrepantia) differre. Quemad-modum
enim aurum est subtillissimum, admiranda ejus ductilitate testante, ita
quoque argenti vivi corpuscula tenuissima atque minutissima sunt, quod
volatilitas ejus mediocri in calore promp-