tissima loquitur, quodque
singularis, ut ita dicam, auri amor indicat: subtilissima namque ejus
corpuscula cum tenuissimis auri moleculis avidissime uniuntur atque coalescunt.
Porro non leve hae de re argumentum affert eorum non multo differens gravitas
speci-fica. Enimvero materia gravifica agit in superficies corpusculorum (Phys.
dog. , cap. 3) ejusque vires quemadmodum aliorum corporum fluidorum
iisdem proportionalis est (Elem. hydraul. , § 280). Cum vero auri atque
mercurii nisus ad centrum telluris non multc-differunt; qua propter
superficies corpusculorum utriusque fossiliis fere aequales materiae gravificae
ea ferienti exponuntur, adeoque probabile est corpuscula auri et hydrargiri
non multum mole differre. Verum unde tarn ingens in Ulis cohaesionis
discrepantia dependet? Sane si corpuscula auri et argenti vivi mole non multum
discrepare concedimus, concedendum adeo est tantam tenacitatis diversitatem a
contactus aut figurae dissimilitudine proficisci.
Theorema XIV
§
69. Corporis, post cujus
motum intrinsecum cohaesio non mutatur, corpuscula post sui perturbationem
plana
contactus aequalia habent iis, quae ante motum habebant.
Demonstratio
Etenim
quorum cohaesio aequalis est plana contactus aequalia habere debent (§ 56), sed
post motum
corporis intestinum postque sui perturbationem corpuscula eandem cohaesionem
servant per hypoth. Plana ergo contactus iis, quae antea habebant, aequalia
habent.