lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 59


ab iis, ex quibus combinatis aut divisis prodeunt. Porro quoniam aliis miscibilia adduntur, aliis derogantur, mixtio certe in utroque casu alteratur.

 

Corollarium II § 73. Si cohaesio corpusculorum ob mutationem contactus. immediati in mediatum alteratur; inter latera eorum con­tactus corpuscula corporis alicujus peregrini sese insinuant (§ 61).

Scholium

§ 74. Exemplum corollarii proximi praebent corpora, quae ex solidis in fluida abeunt, et praecipue ea, quae vi ignis funduntur; corpuscula namque ignea inter plana contactus atque inter ipsum contactum penetrant eumque mediatum* reddunt. Hoc testatur corporis, quod funditur, expansio: nisi enim ignea corpuscula contactum introirent et ob exilitatem laterum planum contactus minus efficerent, nulla in corpore liquato observaretur rarescentia, nulla cohaesionis diminutio.

 

 

Corollarium III § 75. Si cohaesio mutatur ob contactus mediati transmuta-tionem in immediatum; corpuscula corporis alicujus peregrini contactum immediatum impedientis ex eodem recedere debent (§ 61).

 

Scholium

§ 76. Hoc observatur in metallis, quae, dum post fusionem. consistentiam recuperant, contrahuntur, manifesto indicio, quod ignea corpuscula ex metalli corpusculorum contactu recedant, .

 

" В рукописи ошибочно immedlatam.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика