lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 72


Coroll. V

24) Quicunque igitur veritates chymicas profundius perspicere
■cupit, mechanicam discat necesse est.

Coroll. VI

25) Et quoniam» mechanicae cognitio cognitionem Matheseos
purae praesupponit, quare [quij Chymiam intimius addiscere animum
induxit, Mathesi imbutus esse debet.

Schol.

Вместо Et quoniam было сначала Cum vero. Ь Зачеркнуто probe videre.


26) Quantam lucem spagiricae scientiae Mathematice accendere
valeat, ille, qui hujus sacris initiatus est et jam quaedam scientiae
naturalis capita, ut est Hydraulica, Aerometria. Optica etc. , feli-
-citer mathematice pertractata novit, b praevidet. Etenim omnia ea,
quae alias in naturali scientia fuerunt obscura, dubia et incerta,
clara, certa et evidentia reddidit. Et licet plerique Chymiam mecha-
nices principiis stabiliri atque in scientiarum numerum referri posse
■eant inficias, id tarnen qualitatum occultarum tenebris seducti,
ac mechanices leges in mutationibus corporum mixtorum Semper
observari ignorantes; tum vero vanas ac falsas speculationes, quas
theoretici quidam otio suo abusi, nulla experientia praevia, orbi
litterario obtrudunt, exosi, faciunt. Verum enimvero, si illi, qui
omnes dies suos fumis et fuligine offuscarunt, quorumque cerebrum,
chaos quoddam ac indigesta experimentorum moles obruit, sanctis-
simis Geometrarum legibus, quas olim Euclides severe observa-
verat, et praesente tempestate iüustris Wolfius perfecit, instrui
non essent pertesi, intimius certe naturae adyta, cujus se mysta-
gogos esse profitentur, possent penetrare. Profecto cum Mathe-
matici per combinationem paucarum linearum quam plurimas veri-
tates eruant, cur et non Chymici ex tanta experimentorum farragine
plura deducere possint, nullam rationem praeter Matheseos igno-
rantiam video.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика