lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 74


Schol. II

27) Quoniam matliematicis et philosophicis principiis ea, quae dicenda mihi incumbunt, superstruere animus est, eam ob causam axiomata quaedam Philosophica et Mathematica, in toto contextu saepius citanda, praemittere placet, aliis, quae semel forte indu-cenda erunt suo loco relictis.

 

Axioma I

28) Idem non potest simul esse et non esse.

Axioma II

29) Nihil fit sine ratione sufficiente.

Axioma III

30) Idem est aequale sibimet ipsi.

Lemma II

31) Totum est aequale omnibus sui partibus simul sumptis.

Lemma III

32) Attributa communia singularium ab eadem causa depen-
dent.

Dem.

Attributa dependent ab essentia (§ 157 Ontol. ), singularia autem eandem essentiam habent, quatenus sub eodem genere continentur, (§ 254 Ontol. ), earum igitur attributa communia ab eadem essentia dependent. Adeoque rationem sufficientem in. essentia communi habent (§ 851 Ontol. ), id est ab eadem causa dependent.

Def.

33) Mutatio corporis mixti, prout mixti, est alteratio qualita-
tum ejus intrinsecarum.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика