lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 83


Inter innumera, quae radiorum solarium virtute natura perpe-trat, et industria eruditorum manu opem ferente, curiosis oculis usurpanda sistit, mirabilis speculorum et lentium causticarum vis principem locum jure obtinet. Etenim plerique viri docti aeque ac artifices periti et solertes summam operam in illis elaborandis posuerunt, atque, ut potuerant, maxima mole illa conflare, arte politissima perficere et ad id perfectionis deducere adnixi sunt, ut validissimus eorum in comburendo vigor fere inimitabilis esse moderno tempore credatur. Artifex Lugdunensis Vilettus speculum causticum habebat, cujus diameter erat 30 pollices longa, focus autem dimidium Ludovici nummum aureum adaequabat, ejus virtu-tis causticae, qua lignum viride admotum statim exardescebat; metalla duriora perforata, silices in vitrum conflati fuerunt. Dn. de Tschirnhausen majora speculis suis praestitit; quae non solum metalla, verum etiam Ardesiam, validissima crucibula, lateres ingenti igne excoctos atque etiam pumices ex montibus ignivomis rapaci flamma ejectos in vitrum convertebant. Idem vir meritis suis in orbe litterario praeclarus lentes causticas confecerat tantae molis, ut nemo tandem illis majores parare aggredi ausus fuerit. Maximum omnium quatuor pedes diametro adaequabat, cujus foco lignum durum et humectatum admotum momento temporis flam­mas conceperat, vasa porcellana, pumex, Asbestus, cineres ligno-rum ibidem in vitrum abiverant. Vires lentis illius alia minor, collectiva dicta, intendebat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика