lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 85


Sed Ыс laudatorum virorum solertia substitit, difficultatibu» forte, quae in hoc negotio occurere solent, impedita. Lentibus-majoribus elaborandis sequens prae reliquis incommodum officit. Quippe vitrum liquefactum dum ex fornace formae infunditur, aerem secum corripit, qui tandem, massa refrigerata, in bullas colligitur, lentisque pelluciditatem minuit, radiis solis multoties-refractis; quo focus admodum haebetatur, deformis et amplior redditus. Tumque si forma non satis calefacta fuerit; fervidissimunr vitrum, repentino frigore inde occurrente, refrigeratum rumpitur. Specula ampliora facilius parantur; sed praestantissima haec instru­menta hoc incommodi habent, quod radios collectos ita dirigant, . ut axis foci sit cum radiis a sole ad faciem speculi tendentibus parallelus. Quo fit, ut objecta foco exposita lumen praepediant, atque aestui in foco derogent. Quae directio tarnen vix tantillum mutari potest, praesertim si speculi sphaericitas fuerit minor, ipsumque majus quam 20° segmentum sphaerae sit. Caeterum non minus praepedimentum, praecipue vero privatis, qui experimentis vigoroso igne tentandis delectantur, obstat; scilicet magnum hujus-modi lentium et speculorum praetium.

 

Quoniam autem mihi animus est instrumenta Physicorum, non-secus veritates ab iisdem detectas in Chymiam introducendi, qua difficultates in ea obvenientes aliquatenus tollantur vel subleven-tur; similiter ea, quae obscura sunt et in profunda ignorantia-sepulta jacent, in lucem prodeant: ideo non indignum judicavv celebrata a tot scientiae naturalis promotoribus haec instrumenta, , quae laboribus Chymicis violento igne perficiendis auxilio Ventura fore non dubito, quacunque ratione a memoratis difficultatibus pro-modulo meo liberare, et vim eorum causticam promovere tentare. Quo mihi mentem dirigenti nulla alia via hoc praestari posse vide-batur, nisi aliquot lentium vel speculorum foci in unum eundemque locum cogantur, ubi sociatis viribus calorem producant noto hucus-que majorem. Verum subveniebat, lentes causticas, quotquot lumim solari excipiendo et in unum contrahendo exposueris axes habere Semper parallelos, unde illos nequaquam convergere et in unum.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика