lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 87


congredi unquam posse. Nec plus solatii in speculis concavis erat, ob rationes superius memoratas. Restabat igitur, ut instrumenta utriusque generis inter se conferendo perpenderem. Ubi tandem mentem subiit, radios solis etiam a speculis planis reflexos vim calorificam adhuc conservare, atque adeo secundum legem, cui alias obediunt, lente convexa collectos calorem intendere debere. Itaque confestim speculum planum et lentem diametri bipollicaris ovans arripui, ac sereno tum die radios solis speculo reflexos tente coegi. Quo facto subjectum frustuui ligni maculam nigram

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

contrahebat, fumo inde surgente. Spectabam cum voluptate, et ulterius progressurus, lentis radiis directis expositae focum foco prioris junxi, illisque chartam candidissimam, quae directis solis radiis alterutra dictarum lentium collectis accendi recusabat, admovi; tum statim fumo emisso maculam nigram nacta est, et accensa gliscente igniculo consumebatur. His itaque aliquoties repetitis et veritate extra dubium posita, non vereor inferre, majo-ribus speculis et lentibus ita ut surpa monui dispositis majorem calorem produci posse. Ponamus enim vitro Tschirnhausiano AB (fig. 1) radios directos aaaaa collectos focum usque ad F exporrigere, calor in hoc erit ejus violentiae, quam superius descripsi. Denique, quod speculo piano GH radii b b b b b

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика