lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 169


in corpore, quod majore vi inertiae gaudet, materia est densior^ quam in eo, cujus vis inertiae minor est.

 

Definitio 3

§ 10. Corpus agere dicitur in aliud corpus, quando in illo mutationem producit, reagit autem corpus, quando corport agenti resistit et hoc ipso mutationem in illo producit.

 

 

Scholium

§ 11. Ex. Si quis ceram digito premit, digitus in ceram agit, . imprimendo illi cavitatem, cera autem in digitum reagit eum. comprimendo.

Corollarium 1

§ 12. Quoniam ad actionem producendam requiritur corpus-agens et id, in quod agatur, corpus vero, in quod agitur, reagit in corpus agens, actio igitur sine reactione fieri nequit nec reactio sine actione.

 

 

Corollarium 2 § 13. Reactio igitur dependet ab actione.

 

 

Definitio 4

" § 14. Mutatio per actionem et reactionem producta dicitur-effectus, corpus vero agens est causa mutationis productae in reagente, reagens autem est causa mutationis productae in agente. Effectus in corpore productus dicitur etiam deter-minatio ejus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика