lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 183


corporis motus sit mutatio continua loci ab alio corpore producta. Consequenter omnes motus excitati corporum sunt iidem effectus necesseque igitur est, ut ab eadem causa proficiscantur (§ ), adeoque vel a sola impulsione vel a sola attractione (§ ); verum omnis attractio est suspecta et plerumque per impulsionem expli-catur (§ ). Motus autem per impulsionem producti realitas extra dubium est posita (§ ), igitur corpora in motum excitantur per solam impulsionem.

 

Aliter

Ponamus corpora in motum excitari posse sine impulsione, « igitur in corpore A motus producetur a corpore В per attractio-nem meram (§ ); b quoniam vero ad corpus mera vi attract-rice commovendum non requiritur necessario, ut corpus movens sit in motu constitutum, quamobrem corpus В movebit corpus A, quando etiam quiescit. Corpori tarnen A accedit motus, cujus ratio sufficiens est in corpore B, ideo corpus A recipit motum a cor­pore B, atque adeo corpus В largitur motum corpori A; sed quo­niam quiescit, igitur dat id, quod ipsum non habet. Quod quoniam absurdum est, fieri igitur nequit, ut corpora per meram attractio-nem in motum excitari possint, adeoque corpora in motum exci­tantur per solam impulsionem. Q. e. d.

a Зачеркнуто quamobrem corpora poterunt in motum excitari per attractio-nem meram (§ ) consequenter . . .

b Зачеркнуто atque adeo vi principii rationis sufficlentls (§ ) corpus А communicabit motum corpori B. Sed quando corpus В accedit versus cor­pus A Ipsum corpus A quiescit (§ ) igitur corpus A communicabit motum corpori В quando quiescit, hoc est dabit illi id quod ipsum non habet.


 

 

Corollarium 1 § 42. Sim impulsione igitur corpora nec agere nec reagere possunt.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика