Corollarium 2
§ 43. Adeoque per meram
attractionem nulla actio aut reactio in corporibus produci potest.
Scholium
§
44. Non hic virorum de
republica litteraria bene meritorum placita impugnantur, qui vim attractricem
apparentem tanquam phaenomenon supponunt, ad alia phaenomena explicanda, quod
Ulis eodem jure conceditur, quo astronomi motum diurnum side-rum circa
tellurem supponunt ad determinandas illorum culmina-tiones, ascensiones
etc. Illustris
Newtonus, qui attractionum dog-mata condidit, nullam meram attractionem
supposuit. Etenim, „Jam pergo, inquit, * motum exponere corporum, se mutuo
trahentium, considerando vires centripetas tanquam attractiones, quamvis
fortasse,
si physice loquamur, verius dicantur impulsus". Et alio loco, ** „Vocem
attractionis, ait, generaliter hic usurpo pro corporum conatu
quocunque, accedendi
ad invicem, sive conatus iste fiat ab actione corporum se mutuo
petentium, sive
ab actione aetheris aut aeris" etc. *
Definitio 9
§ 45. Materia propria est, ex
qua corpus constat, peregrina dicitur, quae replet interstitia corporis vacua
a materia propria. Materia peregrina cohaerens est, quae cum corpore movetur
et simul agit in alia corpora, materia vero peregrina praeterlabens est, quae
cum corpore non movetur, sed libere per interstitia transit.
*
Philos. nat. princ. math.
, Üb. I, sect. II. ** Ibid. , propos. 69.
, a
Зачеркнуто Corollarium 3. На полях приписано attractio est ldem ac
voluntas dei, quare magnes attrahit. ferrum, quia sie deus vult, vel quia
attrahit.