lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 209


particularum insensibilium physicarum (§ ), consequenter deri-vantur a legibus motus, adeoque per eas expiicari possunt. Q. e. d.

 

Definitio 13

§ 78. Corpus similare est, cujus quaelibet pars sensibilis, quoad qualitates particulares, similis est cuilibet alteri parti sen­sibili ejusdem.

 

Scholium

§ 79. Ut quaelibet pars sensibilis auri est splendida, flava, ductilis, liquabilis, fixa etc. non secus ac quaelibet altera pars sensibilis ejusdem.

 

Definitio 14

§ 80. Corpora particulariter homogenea sunt corpora similaria, quae omnibus quaütatibus particularibus conveniunt particulariter, heterogenea vero, quae quibusdam vel omnibus qualitatibus parti­cularibus differunt.

 

Corollarium

§ 81. Corporis similaris quaelibet pars sensibilis homogenea est cuilibet alteri parti sensibili ejusdem (§ 78).

 

Definitio 15

§ 82. Corpus mixtum est corpus similare, quod constat ex aliis corporibus similaribus particulariter heterogeneis ab ipso particu­lariter differentibus.

 

Scholium

§ 83. Ex. Vitriolum veneris constat ex cupro, acido spiriru et aqua, cinnabaris ex mercurio et sulphure. Corpora similaria, quae mixtum constituunt, miscibilia dicuntur.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика