lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 211


Theorema 9

§ 84. Particulae insensibiles physicae, corpora similaria et particulariter homogenea constituentes, in quibus ratio quali­tatum particularium continetur, habent in toto corpore, quod constituunt, eandem extensionem, figuram, vim inertiae, motum et situm.

 

Demonstratio

Qualitates particulares corporum inter se differre debent, si particulae insensibiles physicae inter se differunt extensione, vi inertiae, motu, figura aut situ (§ ), quamobrem, si duorum corporum vel partium unius qualitates particulares eaedem sunt, fieri nequit, ut eorum particulae insensibiles physicae, in quibus ratio sufficiens qualitatum particularium continetur, differant exten­sione, figura, vi inertiae, motu vel situ, hoc est particulae insen­sibiles physicae corpora similaria et particulariter homogenea constituentes habent ubique eandem extensionem, figuram, vim inertiae, motum et situm. Q. e. d.

 

 

 

 

Scholium

§ 85. Similitudo particularum ea hic intelligitur, quae ad pro-ducendas easdem qualitates particulares in corporibus particula­riter homogeneis sufficit.

 

 

Corollarium

§ 86. In corporibus igitur particulariter heterogeneis particulae insensibiles physicae differre debent mole, figura, motu, vi inertiae vel situ.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика