222 Труды по физике и химии
1738-1146 гг.
de vacuo (si quod est) per materiam
disseminato sumus
solliciti; etenim cum praeter extensionem nihil in eo concipiatur, nullas
igitur habet proprietates, adeoque nihil ad essentiam et naturam rerum
naturalium
conferre potest sive sit sive non sit. »
Theorema 11 § 91. Monadum physicarum figura est
immutabilis. Demonstratio
Monades physicae in
partes minores non dividuntur (§ 89). Consequenter nulla pars ex uno loco in
alium
transferri potest. Quod cum ad figuram mutandam requiratur; sequitur figuram
monadum physicarum esse immutabilem.
Corollarium § 92. Quoniam fluidorum
figura facillime mutatur, igitur monades physicae sunt corpuscula solida.
Scholium
§ 93. Non dubito
fore
plerosque, qui non facile concedant corpora liquida constare etiam ex
corpusculis solidis. His igitur ut satis fiat, documenta sensibus obvia
proponenda sunt. Et quidem primo experientia docet fluida corpora in minimis
suis particulis etiam sensibilibus aliquatenus soliditatem affectare. Ita
guttula exigua aquae jam super planum inclinatum non amplius ftuit, nec
superficiem horizonti parallelam format; et hoc ipso jam jam ad solidi naturam
accedit. Rursum corpora liquida pleraque solides-cunt, quod non leve
argumentum est, particulas illorum esse solidas et sublato arctiori nexu
liquida corpora constituere. Sed evi-dentius idem perspicitur in mercurio,
b
qui licet sit corpus maxime fluidum, ut ne acutissimo quidem gelu
solidescat, verum
praeci-pitatus, ut ajunt Chymici, per se, in pulverem rubram
collabitur, cujus
singulae particulae sunt corpuscula solida.
»
Зачеркнуто Etenim qoalitates phaenomena rerum naturalium pendent
ab essentia et natura corporum. ь Зачеркнуто praecipitato.