atque adeo omnia ea, quae
a catholicis qualitatibus in Ulis proficiscuntur, per regulas motus explicari
posse. Quamobrem axiomata quaedam generalia ad leges motus spectantia hic
prae-mitto, quae necessaria sunt ad sequentia demonstranda.
§ 5
I.
Nullum corpus naturaliter in motum excitari potest, nisi» ab alio
corpore sit impulsum.
II.
Nullum corpus potest in motum excitare aliud corpus, nisi ipsum prius
sit in motum excitatum.
III.
Si corpus motum cum movente quacunque ratione est con-nexum, utrumque
movetur secundum eandem« directionem.
IV.
Corpora eadem vi in motum excitata, habent quantitatem motus pro
ratione inertiae, sive quantitate materiae. 0
§ 6
' Зачеркнуто
rationem.
Ь
На полях против этих слов зачеркнуто:
-fl-i-Hic
attractlo refutanda. Nulla datur mera attractio.
De
causis motus et de motu primitivo atque derivatlvo.
Motus
primitivus naturalis et divinitus productus disting-uendi.
-bNeg-atio virtutis
attractivae. Neutonus
tanquam phaenomenon eam. spectavit, non secus ac astronomi ad expllcanda
phaenomena supponunt sldera omnia motu diurno moveri. Motus vivus et mortuus.
Si catholicae
qualitates corporis aliter determinantur, tum a qualitati-
bus determinatis a qualitatibus catholicis alterius corporis agentls
proflcisci.
debent, e. g. . . . Catholicae corporum
qualitates non determinantur aliter nisi. .
a catholicis corporum qualitatibus alterius
corporis, e. g............................
Motus
corporis determinatur motu corporis . . .
Qualitates
particulares non sunt prlmitivae.
|
Praeter catholicas qualitates corporum
sensibilium
dantur aliae qualitates particulares, quae ejus sunt indolis, ut
sublatis Ulis corpus in esse suo persistere possit. Hujusmodi sunt
gravitas, . calor, cohaesio partium, colores etc. , etenim ad existentiam
cor