lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 285


qualitatibus corporum catholicis, nimirum cum extensione et incom-penetrabilitate (§ 1), quamobrem fieri nequit, ut partes corporum physicae sint minus extensae. Caeterum in casu posteriore aliquis forte tribuet vim quandam centrifugam particulis minus extensis, qua reliquae particulae ad de terminal am distantiam ab illis repel-luntur. Verum tarnen vis centrifuga naturaliter iis tantum adscribi potest, quae motu centrali rotantur. Cum vero partes minus exten­sae superficiem a centro distinctam habere non possint, igitur nec motu centrali moveri nec vim centrifugam in alias particulas natu­raliter exercere" queunt.

 

 

 

 

 

 

§ 10

Particulae physicae singulae sunt Incompenetrabtles, vi Iner­tiae praedltae, motus et quletls capaces. Etenim ponatur particu­las physicas esse compenetrabiles, ergo particula b idem spatium occupabit simul cum particula a, particula с idem spacium occu-pabit simul cum particula b et a, et particula d idem spacium occupabit simul cum particula c, b et a etc. Consequenter omnes particulae physicae, quae constituunt corpus sensibile, occupa-bunt tantum spacium unius particulae physicae, quae quoniam insensibilis est (§ ) erit ergo corpus sensibile simul insensibile. Quod quoniam absurdum est, igitur particulae physicae sunt incom-penetrabiles. Quod erat prlmum. Porro ponamus particulas physi­cas singulas nulla vi inertiae esse praeditas, eaeque indigitentur literis a, b, c, d etc. Igitur quoad vim inertiae erit particula a = 0, b = 0, c = 0, d=0 etc. = 0. Consequenter erit a + b + c + d etc. =0, hoc est corpora sensibilia composita ex particulis physi­cis erunt nulla vi inertiae praedita, quod cum pugnet cum quali-tate corporum catholica, quare evidens est singulas particulas

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика