lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 301


divisis in alias minores, qualitates particulares mutari debent, adeoque corpus- cujus ejusmodi particulae dividuntur, trans-mutari cogitur in aliud corpus particulariter heterogeneum (§ 13).

§ 20

Dantur particulae physicae insensibiles rationem sufficientem qualitatum particularium in se continentes, indivisibiles, hoc est, quae in alias minores naturaliter dividi non possunt. Ponamus enim ejusmodi particulas non dari, erunt igitur omnes particulae physicae insensibiles, in quibus ratio sufficiens qualitatum particu­larium continetur, actu divisibiles in infinitum. Quoniam autem corpora, quorum particulae physicae insensibiles rationem suffi­cientem qualitatum particularium in se continentes dividuntur, transmutari debent in alia corpora particulariter heterogenea (§ 19), quamobrem omnia corpora similaria etiam simpliciora infi­nitum numerum qualitatum particularium in se actu recipere pote-runt. Quod quoniam experientiae repugnat (§ 16), unde patet dari particulas physicas insensibiles, qualitatum particularium rationem sufficientem in se continentes, indivisibiles, hoc est, quae in alias minores actu dividi non possunt. b Istiusmodi particulas brevitatis causa monades physicas in sequentibus nuncupabimus.

 

 

§ 21

a Зачеркнуто corpora similaria transformari tenentur in alia. Ь Зачеркнуто Particulae ejusmodi monades physicae.

c Зачеркнуто in particulis istiusmfodi] insensibilibus physicis rationen sufficientem qualitatum particularium in se continentibus. d Зачеркнуто non possunt. * Зачеркнуто particulae insensibiles. f Зачеркнуто corpuscula.


Hinc sequitur' in monadibus physicis ejus modi partes non dari, quae detrahi et aliis addi aut ex uno loco in alium transferri possent, consequenter extensio earum, figura, densitas materiae et vis inertiae mutarid nequeunt; adeoque monades" physicae sunt1 particulae physicae solidae et immutabiles, determinata exten-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика