lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 306


©

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Cum anno 1740 Freibergae in Misnia degerem, ubi Chymiae et rei metallicae operam dabam; accidit aliquoties ut fodinas invisens observarem motum aeris, qui per puteos, cuniculos et fossas latentes etiam tranquillissimo coelo nullis machinis pneuma-ticis impulsus ita ferebatur, ut aliquando lampades fossoribus usitatas extingueret. Huius tunc phaenomeni proprietates satis perspicere non mihi Iicuit, cum aliis rebus, quae ada praxim metal-licam spectabant et ubique annotandae occurebant, essem inten-tus. b Verum post . uam in patriam redux Georgii Agricolae, libros de re metallica evolverem, memoratum phaenomenon distincte descriptum inveni * Verba laudati auctoris haec sunt: „Aer exte-rior se sua sponte fundit in cava terrae, atque cum per ea penetrare potest, rursus evolat foras: sed diversa ratione hoc lieri solet. Etenim vernis et aestivis diebus in altiorem puteum influit et per cuniculum vel fossam latentem permeat, ac ex humiliori effluit: similiter iisdem diebus in altiorem cuniculum infunditur et interjecto puteo defluit in humiliorem cuniculum atque ex eo emanat. Autumnali autem et hyberno tempore in cuniculum vel puteum humiliorem intrat et ex altiori exit. Verum ea fluxionum aeris mutatio in temperatis regionibus et locis fit initio veris et fine autumni, in frigidis vero in fine veris et in initio autumni. Sed aer utroque tempore, antequam cursum suum illum constanter teneat, plerumque quatuordecim dierum spatio.

* Lib. 5, p. . 82.

В копии вместо praxim metallicam написано metallurgiam magis. Ь В копии praepeditus.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика