lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 312


322 Труды по физике и химии 1138—1746 гі.

 

Corollarium

§ 9. Cum etiam fodina FGKH tubos communicantes horizon­taler inclinatos repraesentet, quamobrem circa aequilibrium corporum fluidorum illorum officio fungi potest.

Experientia 1

§ 10. Aer in fodinis qualibet anni tempestate habet eundem gradum caloris, ubi fossores nullam injuriam a frigore vel aestu sentiunt. Contra vero in libero aere hyberno tempore frigus, . aestivo aestus dominatur.

 

Corollarium

§ 11. Aestate igitur aer in fodinis est frigidior externo, hyeme autem eodem calidior, adeoque aestate specifice gravior externo, hyeme specifice levior. »

Experientia 2

§ 12. Aer externus tempore aestivo vel hyberno dum sponte sua vel industria fossorum in cava terrae infunditur, calorem vel frigus foris sibi impressum repente amittit, et eandem temperiem in se recipit, qua latera fossarum sunt praedita, seu quam habe­bat aer, qui ante fodinam replebat.

Scholium

§ 13. Quam repente aer calorem acquirit et amittit, respira-tio quolibet momento temporis Ioquitur, ubi frigidum aera pul­monibus haurimus, calidum effundimus, qui ex ore emanans pro-xime admotam manum tepore, remotiorem vero levi frigore afficit.

 

а В копии следует ссылка Wolff, Elem. aerom. , § 23 sqq. et Elem. hydroet. , § 5, 6.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика