§ i
Quamvis ab omni aevo
multam curam atque operam viri soller-tes ad Chymiam contulerint, et
praesertim centum retro annis, quasi conspirati, ejus cultores penitiorem
corporum naturalium mixtionem certatim indagaverint, nihilominus tarnen
scientiae naturalis pars nobilissima profundis etiamnum tenebris involvitur*
et propria sua mole laborat. Latent genuinae rationes mirabilium phaenomenorum,
quae per labores chymicos natura producit, ideoqueb ignoratur
adhuc rectior via, cujus ductu multa detegi possent, quae utilia forent ad
promovendam humani generis feli-citatem. Equidem fatendum est, prostare
plurima experimenta chymica, de quorum certitudine non dubitamus; inde tarnen
pauca ratiocinia, in quibus judicia geometricis demonstrationibus exer-citata
acquiescere possunt, deducta esse iure querimur.
§ 2
Inter palmarias
operationes chymicas est corporum solutio, quae ante reliquas meretur, ut
examini physico subjiciatur, nam et in Chymicorum officinis corporibus
examinandis saepissime inservit, et in collegiis physicis inter alia
exprimenta curiosorum oculis subjici solet; verum tarnen causae ejus nondum
ita pers-pectae habentur, ut phaenomena, quae in hoc negotio sese exse-
runt, inde
eplicari possint.
а В KOnUU induitUT.
Ь В копии et.