lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 328


§ з

Qui solutionum causas vulgo exponunt, menstrua omnia sol-vendorum corporum porös ingredi (quod tarnen non ubivis locum habere inferius patebit) et tandem eorum* particulas abrumpere affirmant. Sed quibüs viribus isteb abruptionis effectus producatur, praeter0 cuneos, uncinulos et alia-1 nescio quae instrumenta, quae menstruis8 precario tribuuntur, haud ulla ratio vel utcunque plau-sibilis affertur.

 

§ 4

Unum idemque menstruum non in singula corpora agere potis est, sed ad quodlibet solvendum adhibetur menstruum con^eniens; quod explicaturi in diversa magnitudine et figura pororum sol-vendi corporis et particularum menstrui opem quaerere solent, quibus viam roenstruo porös ingredienti facilitari vel praecludi arbitrantur: e. g. quod spiritus nitri argentum, cuprum, ferrum et reliqua metalla ignobiliora solvat, aurum vero non attingat. ratio reddi solet, porös auri, prout omnium corporum densissimi, esse strictissimos, eoque fieri, ut particulae spiritus nitri eos in-gredi nequeant. Equidem fatemur, particulas menstrui grandiores porös soivendi subtiliores ingredi non posse; particulas tarnen spiritus nitri multo subtiliores esse poris auri ex sequentibus col-ligimus. Spiritus nitri et spiritus salis seorsim sumpti aurum qui-dem non solvunt, at in aquam regis commixti peculiare auri men­struum existunt. Consequenter porös ejus ingrediuntur (quod actu fieri § 20 demonstrabitur), unde evidens est, particulas spiritus nitri et spiritus salis, simul in corpuscula mixta junctas, esse poris auri minores, atque adeo a se invicem separatas multo minore exten­sione praeditas esse debere iisdem auri meatibus. Non tarnen

а В копт вместо eorum написано corporis soivendi. Ь В копии опущено abruptionis. » В копии nescio quos.

d В копии вместо nescio quae написано quaedam. о В копии опущено precario.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика