lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 332


fusio. Quae in eo solum discrepant, quod ubi duo corpora li­quida confunduntur, utrumque motu intestino progressivo alterius porös invicem penetrat, verum ubi corpus liquidum cum solido jungitur, tum solum corpus liquidum, mediante motu progressivo intestino, porös solidi ingreditur.

§ 8

Liquida per confusionem alia libentius, alia difficilius permis-centur, e. g. aqua cum spiritibus aquosis, ut sunt acidi et arden-tes, facile confunditur, at cum oleis jungi detrectat, pari ratione corpora solida liquefacta, ut metallica metallis, terrea terris, salina salibus, multo facilius uniuntur, quam metallica corpora terris vel lapidibus aut salibus fusis. Ex quo elucet, particulas corporum fluidorum ejusdem generis facilius motu progressivo juxta se invi­cem serpere et porös pervadere, quam particulas corporum liqui­dorum heterogeneorum.

§ 9

Homogeneitatis igitur ratio etiam in ingressu liquidorum in porös solidorum corporum haberi debet (§ 7), hoc est fluida porös solidi lomogenei facilius, heterogenei difficilius ingredian-tur, necesse est. Quod sequenti experientia comprobatur. Metalla nobiliora ubi a vilioribus in furno docimastico secernuntur, tum plumbum fusum cupellam non ingreditur, quin prius vitrescat. Ni-mirum, quamdiu inflammabilem materiam, quae metallis et splen-dorem et ductilitatem" conciliat, in mixtione sua retinet, tamdiu cum cineribus, cupellam constituentibus, misceri et porös illorum pervadere non potest. At postquam phlogiston vi ignis a reliquis plumbi miscibilibus excutitur, tumb id, amissa ductilitate0 et splen-dore metallico, vitrescit, porös cupellae, prout corporis etiam vitrescibilis et ideo sibi homogenei, penetrat, atque omnia, quae vitrefactioni obnoxia sunt, secumd in eos invehit. Unde mirum non

» В копии tenacitatem.

Ь В копии вместо id написано plumbum.

с В копии tenacitate.

d В копии слова in eos опущены.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика