lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 336


§ 13

Quae cum inter se conferimus, alia aliis gemina, alia vero» contra-ra offendimus. Ad posteriora spectant illa notissima, quod nempe. spiritus acidi solvendo metalla incalescant, aqua vero solvendo sales ь magisfrigida reddatur. * Contraria ista phaenomena causa exstiterunt, ut suspicaremur, metalla in spiritibus acidis alia ratione solvi, quam sales in aqua. Et cum experimenta, circa solutiones in vacuo a nobis instituta, conceptae antea nostrae theoriae ex asse re-spondere videremus, eandem nunc certis principiis superstructam dictis experimentis confirmamus.

 

 

§ 14

Aquis fortibus in metalla agentibus effervescentia suboriri solet, quam contemplaturus accepi filum ferreum, breve et tenue, utramque ejus extremitatem orbiculo vitreo agglutinavi cera; super medium fili instillavi guttam spiritus nitri, aqua diluti, eum in finem, ut solutio leni passu procederet (praeceps enim ejusmodi operatio est nimium confusa, contemplationemque turbat), in gut-tulam, f errumd solventem, direxi microscopium satis acutum. Pro­rumpebant a superficie fili bullulae aereae simul cum particulis ferri, quae erant colore fusco et, * non secus ac ipsae bullulae, vibrabantur secundum directionem filof ferreo perpendicularem, et, quamvis situm ejus saepius immutarem, perpendicülaris tarnen directio durabat. s Post haec, adhibito spiritu fortiore, solutionem fili rursus per microscopium lustrabam; vibrabatur ingens vis par­ticularum cum innumeris bullulis, continua serie succedentibus, quae perpendiculari directione a superficie fili ferebantur et ad

а В копии дополнено prorsus.

Ь В копии вместо solvendo sales написано solutis salibus.

с В копии вместо reddatur написано reddi soleat.

л В копии вместо ferrum написано fllum.

е В копии вместо non secus ас написано prout.

' В копии опущено ferreo.

s В копии окончание фразы читается quamvis situm ejus immutabam.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика