lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 364


notandum est, omnes sales abuadare insigni quantitate aquae, quae per destillationem in vas recipiens copiosa ex illis elicitur, et quamvis a quibusdam salibus volatilibus nulla separari potest, ex analogia tarnen et facili cum aqua conjunctione idem de illis asserimus.

§ 40

Sales in aqua soluti post lenem evaporationem in crystallos pellucidas concrescunt, consequenter in aqua formam suam induunt, atque adeo necessarium est, ut pori salium sint aqua pleni. Quod etiam eorum pelluciditate comprobatur: corpora enim porosa et alias minus pellucida, aqua tarnen imbuta, diaphana fieri solent. Unde vitriolum leni tepore ad albedinem calcinatum, ita tarnen, ut partes ejus minutissimae non dilabantur, , opacum redditur, at postquam affusam aquam poris imbibit rursum pelluciditatem recuperat. Saccharum per crystallisationem in aqua concretum pellucidum est, at quod per inspissationem in conis cavis formari solet, vix aut ne vix quidem radios lucis transmittit; verum aqua in porös eius accedente ad pelluciditatem propius accedit.

 

§ 41

Cum itaque salium (nempe non calcinatorum) pori aqua pleni sint, fieri igitur nequit, ut aquae immersi eam in se recipiant. Unde patet etiam aerem per aquam disseminatum porös saiium minus ingredi, adeoque nec in illis renato elatere expandi, nec in particulas salium agere posse.

§ 42

Asserti veritatem confirmat sequens experimentum. Vasculum vitreum aquae semiplenum posui sub campana antliae et reite­ratis aliquot agitationibus emboli aerem subducebam; surgebant bullae aereae utcunque frequentes. Tandem aerem ex aqua abunde subductum esse ratus, vasculum exposui aeri libero simul cum altero vasculo aequali et simili, in quo ejusdem aquae (ex qua

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика