lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 376


§ 1

Quam varia, eaque admiranda corpora in penetralibus terrae natura progenerat, iis abunde constat, quibus splendidiora Mine-rophylacia aliquartdo perlustrare fuit volupe, vel quos tenebrosas et squallidas fodinas perreptare non distaeduit. Quaedam enim diversis iisque elegantibus coloribus ludunt atque superbiunt; nec raro preciosius aliquid mentiendo mineralogiae ignaris imponunt. Nonnulla autem sordido velamine adoperta sunt et vilius quicquam repraesentando imperitorum oculos eludunt. Ita nobilium metallo­rum facies plerumque obfuscatur, fucatur saepe ignobilium. De-nique plurima eorum figuras prae se ferunt, quae alias telluris super­ficiem vel aera aut aquas incolunt; eaque tum vera animalia aut vegetabilia sunt, et longissimo aevo petream duritiem induere; tum mera mineralia sunt, et Iüdentis naturae industria eorum figu­ram sibi adsciverunt.

 

§ 2

Nec metallorum, quae iam defaecata in usum adhibemus, sine pari admiratione possumus indolem contemplari, quod tarn duro corpori tenax hactabilisque insit ductilitas, quodque caecos mon-tium recessus tarn fülgida et luce dieque dignissima corpora occu-pent. Atque istae quidem sunt qualitates, quae metalla a reliquis corporibus optime distinguunt, ut ea per corpora fulgida et ductilia congrue definiri possint.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика