lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 378


§ з

Memoratae qualitates, quae specificam differentiam metallorum ab aliis corporibus constituunt, quibusdam eorum firmius inhaerent, quam reliquis. Nimirum quaedam actione ignis in cineres et vitrum non adeo difficile rediguntur, fulgore et ductilitate amissis; alia vero vix aut ne vix quidem id patiuntur; unde haec nobilitatis, illa vero ignobilitatis nomine donantur. Aurum et argentum ad prius, reliqua quatuor, cuprum nempe et stannum, ferrüm et plumbum, ad posterius genus referuntur.

§ 4

Qualitates corporum haud ullam mutationem subire possunt, quin in eorum partibus insensibilibus mutatio aliqua contingat. Haec autem in corpore nulla fit, nisi eidem aliquid accedat dece-datve, aut ejusdem partes transponantur. Metalla ignobilia dum calcinantur, vapores emittunt, sensum olfactus adeo ferientes tus-simque excitantes. Plumbum dum in docimastico fumo ignis vigore in vitrum urgetur, fumum emittit oculis spectandüm; quae phaeno-mena manifesto loquuntur, ignobilium metallorum calcinationem vitrificationemque fieri ob decessum partium.

 

 

§ 5"

Quamvis autem calcinata metalla etiam pondere augeantur, indeque inferri possit, mutationem illam ob accessionem alicujus materiae peregrinae fieri; verum tarnen 1) reductio metallorum, inferius (§ 10 et 11) notata, decessum tuetur; 2) ut et metalla, quae in vitrum redacta de pondere absoluto amittunt; 3) augmen-

 

 

 

» Весь текст § 5 отсутствует в копии, вследствие чего в дальней­шем (до § 27) между рукописным и печатным текстами имеется расхождение в нумерации параграфов.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика