tum ponderis in
calcinatis ab alia prorsus causa, quam ab acces-sione materiae alicujus
externae, proficisci posse existimabit, qui gravificam materiam in liberata
corpusculorum latera a contactu per calcinationem fortius agere debere non
negat.
§ 6
Verum si alicujus corporis particulae
mixti, Петре quae ratione
qualitatum particularium et mixtionis integro corpori sunt similes, vi ignis
vel alia quacunque ratione detrahuntur, corpus nullam mutationem qualitatum
suarum patitur, sed solum diminuitur ejus massa. Quod fit, ubi destillamus
mercurium, aut sulphur sublima-mus. Ast calcinatione et vitrificatione forma
metallorum ignobi-lium immutatur. (§ 3). Patet igitur ea esse corpora mixta
atque
calcinationis et vitrificationis tempore miscibile aliquod volatile
iisdem'subtrahi.
§ 7
Quamdiu volatile hoc
ignobilium metallorum miscibile iisdem inhaeret, fulgor metallicus et
ductilitas manent incolumes; at quam primum ignis violentia abigitur, metalla
haec in cineres fatiscunt et tandem in massam fragilem minus fulgentem
conflantur. Unde perspicuum est, fulgorem et ductilitatem metallorum
ignobilium a volatili illo principio pendere.
§ 8
Quamvis autemь nobilia metalla per
menses validissimo igne exagitata vim ejus eludunt, ex analogia tarnen
fortissimum adfer-tur argumentum, fulgoris et- ductilitatis eorum rationem
sufficientem in volatili quodam miscibili positam, quod fixo eorundem
miscibili multo strictius adhaeret. Nec desunt etiam celebrium Chymicorum
testimonia, quae doceant, aurum et argentum leni
а В копии
excuti вместо subtrahi. Ь В копии nobilissima вместо nobilia. = В копии
tenacitatis вместо ductilitatis.