lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 382


et diuturna calcinatione in cineres converti posse. * Ex inferius tarnen dicendis erit hoc magis perspicuum (§ 14, 15, 19).

 

 

§ 9

Quoniam memoratum miscibile metallorum volatile formam metallicam illis conciliat, eaque fulgido colore quasi tingit, quare non incongrue tincturae nomine salutari potest.

 

§ 10

Nitrum quamvis ad candescentiam usque in puro crucibulo-igne urgetur, flammam tarnen minime concipit, nisi corpus inflam-mabili materia praeditum illi ingeratur: tum enim pernici flamma detonare solet. Metalla ignobilia in scobem limata cum dicto sale in igne etiam fulminant. Unde facile apparet, metallis ignobilibus inflammabilem quandam materiam inesse. Quoniam autem ea per detonationem excussa, reliquum metalli in massam vitrescentem redigitur; manifesto igitur patet tincturam metallorum ignobilium ex inflammabili substantia, quae alias apud Chymicos Phlogistorr. audit, praecipue constare.

 

 

§ 11

Asserti veritatem adstruit ipsa metallorum reductio, qua vitris et calcibus metallicis fulgor et ductilitas restaurantur. Etenim ad metalla reducenda phlogiston necessario requiritur. Fluor nigeir sie dictus, qui ad hoc opus adhiberi saepius solet, nil aliud est, quam carbo tartari cum nitro detonati. Vitrum plumbi cum carbo-nibus lignorum pulverisatis, stannum calcinatum cum carbone sebi

 

 

Stahlius in Tractatu de salibus, cap. 31.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика