lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 394


quae minus fulgent minusque ductilia sunt; adeoque, ubi inflam-mabile minus stipatum superficiei corpusculorum mixti adhaeret, ibi necesse est, ut particulae aliorum miscibilium illis sint interpo-sitae, vel per ejus interstitiola prospiciant.

 

 

§ 21

Acidum principium tlncturae quorundam metallorum admisceri, et quidem diversa quantitate, haud Ievibus documentis convinci-mur. Etenim metalla phlogiston suum ex sulphure recipiunt (§ 17, 18), adeo igitur probabile est, etiam acidum sulphuris cum ipsis metallis jungi. Denique metalla ignobilia, cüprum nempe et ferrum, quae minus ductilia sunt minusque fulgent, quam nobilia, minore quantitate phlogisti praedita sunt (§ 20), adstringente tarnen vir­tute gaudent, quae acidorum corporum est propria. Porro omnia metalla acidis spiritibus solvuntur, et quidem eo promptius, quo magis stiptica sunt. Cum vero ad corpora in menstruis solvenda homogeneitas eorum multum conferat, * dubitandum sane non est, quin metallis, praesertim vero stipticis, cum phlogisto etiam aci­dum inhaereat. Hinc non sine ratione sulphur crudum ferro a Swedenborgio adscribitur, ** nempe acidum sulphuris cum phlo­gisto conjunctum. Confer experimentum, apud cel. Pott descrip-tum, *** qui ex metallis solutis in spiritu nitri et sale communi aut ejus spiritu praecipitatis et cum mercurio destillatis, veram cinna-barim obtineri asserit. Huc quoque pertinet, quod argentum, cum sulphure confusum, convertitur in mineram mollem, ©Іфв*&, plumbo non absimilem: nempe adjecto sulphure, nobile et adeo ductile atque fulgidum metallum ad ignobile accedit.

 

 

 

Dlseertatio nostra de actione menstruorum, § 10, Nov. comm. , t. L Operum phil. et metall. , tom. II, de ferro, classis I, § 1. Dissertatio de sulphuribus metallorum, § 4.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика