lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 396


§ 22

Arsenicum metalla tingendi virtutem possidet: stanno duritiem sonumque ^onciliat et ipsum compactius reddit; cuprum et ferrum dealbat, atque cum ignobilibus metallis per fusionem unitum et diutius tractat umpartem eorum nobilitat * Unde maxime probabile est, partem quandam arsenicalem» tincturam metallorum i. igredi (praesertim vero eorum, quae frequentius cum arsenico, quam cum sulphure, ex venis eruuntur) eaque ab aliis fulgore et tena-citate distinguere. Quod prae reliquis de stanno non sine suffi-ciente ratione affirmari potest. Siquidem 1) hoc metallum Semper in gleba arsenicali reperitur. 2) Ductilitas eius non solum no-bilium, verum etiam quorundam ignobilium metallorum tenacitati multum cedit; haec vero aliquo principio, inflammabili materiae heterogeneo, tincturae admixto infringitur (§ 19. ). Quod tarnen acido tribuere non audemus, cum stannum sit minus stipticum, quam alia metalla ductiliora. 3) Stannum lubentius in eis spiritibus solvitur, quibus acidum salis inest. Hoc autem quam analogum arsenico sit, inde perspici potest, quod cum argento in comeam substantiam fusum et sublimatum materiam exhibeat venenosam et, quoad formam extemam, arsenico non absimilem.

 

 

 

 

§ 23

Nec parva suspicio est etiam argenti et cupri phlogisto arsenicale aliquod miscibile inhaerere, cum utrumque saepius cum arsenico ex terra eruatur. Vena cupri arsenicalis, quando in cumulos congesta igneb per mensem et amplius torretur et ad 0 fusionem praeparatur, in filamenta cuprea splendidissima et colo-

* Pott in dissert. de anat. aurlplgmenU, § 13.

a В копии arsenicalem volatilem.

Ь В копии menstruo вместо per mensem.

c В копии дополнено ulteriorem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика