lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 402


416


7руды по физике и химии 1733—/746 гі.


 

fortissimum, quod sulfureum est, expellendo. Acidum sulfureum omnium purissimum et ab heterogeneis partibus defaecatissimum esse a Chymicis censetur; nam nitroso spiritui inflammabile, salino autem arsenicale aliquid messe affirmant; acetum empy-reumate inquinatum esse destillatio ejus ex arena prodit. Quibus singulis acidae particulae magis magisque debilitantur, minusque aptae redduntur ad alcalia firmiter sibi adiungenda. Quocum etiam gravitas eorum specifica convenit: etenim spiritus acidus sulfuris quo concentratior est, eo etiam specifice gravior; unde patet gravitatem spirituum ab acidis particulis augeri. Hinc quoque spiritus acidi, quo fortiores sunt et cum alcali arctius junguntur, eo sunt etiam specifice graviores. Quippe pollex cubicus olei vitrioli, quod cum spiritu sulfuris est ejusdem indolis, pon-derat drachmas 7 et grana 59, spiritus nitri dr. 6, gr. 24; spiri­tus salis dr. 5 o- r. 49. acetum destillatum dr. 5. от 11 *

 

 

 

§ 29

Non absimili ratione in transmutandis metallis naturam, arti-ficum industria opem ferente, procedere posse arbitramur. Siqui-dem phlogiston concentratius, quod metalla nobiliora tingit, iisdem firmius adhaeret. Itaque si quis in arte Chymica versatis­simus phlogiston concentratissimum et ab heterogeneis solertissime defaecatum possidet, eum metalla ignobiliora, tinctura impuriore expulsa, in nobilissimum metallum praecipitare et convertere posse credimus.

 

Eisenschmidins in disquisitione nova de ponderibus et mensuris, p. 174.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика