lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 6


®

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ i

Calorem* motu excitari notissimum est: manus per mutuam frictionem calescunt, ligna flammam concipiunt, silice ad chaly-betn alliso scintillae prosiliunt, ferrum crebris et vaÜdis ictibus malleatum excandescit; quibus cessantibus calor diminuitur et productus ignis tandem extlnguitur. Porro calore concepto, cor­pora vel in partes insensibiles resoluta per aerem dissipantur, vel in cineres fatiscunt, aut debilitata partium cohaesione liquescunt. Denique corporum generatio, vita, vegetatio, fermentatio, put-refactio calore promoventur, frigore retardantur. Ex quibus omnibus evidentissime patet, rationem sufficientem caloris in motu esse positam. Quoniam autem motus sine materia fieri non potest, necessum igitur est, at ratio sufficiens caloris con~ istat in motu alicujus materiae.

 

 

§ 2

Quamvis autem in corporibus calidis plerumque nullus motus visu percipiatur, tarnen per effectus saepius se manifestat. Ita ferrum ad ignitionem prope calefactum, licet ad oculum quiescere videatur, corpora tarnen sibi admota alia fundit, alia in vapores resolvit, hoc est, partibus eorum in motum excitatis, sibi quoque

* quo nomine et virn ejus intensiorem, ignem vulgo dictam, intelligimus-

  Предыдущая Начало     Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика