lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 10


poribus ео majorem existere, quo cohaerens eorum materia est densior, et contra. Ita laxior stupa flammam concipit magnam quidem, sed aestu multo minore praeditam, quam, ubi illa stric-tius compacta incenditur. Stramine, quod in mitem flammam alias expandi solet, fertilium Russiae camporum, sylvis caren-tium, incolae lignorum instar utuntur, in densos et crassos ruden-tes contorto; ligna porosiora leniore aestu ardent, quam quae solidiora sunt, et carbones fossiles lapideam materiam poris suis continentes validius urunt, quam carbones lignorum vacuis inter-stitiis spongiosi. Denique aer inferioris atmosphaerae densior aura superioris, majore, quae ambit, afficit tepore, quam illa, ut calidissimae valles montibus aeternam glaciem sustinentibus cinctae loquuntur; 2) constat corpora densiora sub eodem volu­mine plus materiae cohaerentis continere, quam interlabentis. Quoniam autem ex legibus mechanicis notum est, quantitatem motus eo majorem esse, quo copiosior est materia mota, et contra; itaque si caloris ratio sufficiens posita esset in motu intestino materiae interlabentis, corpora rariora, ob majorem copiam in poris eorum materiae interlabentis, majoris caloris capacia essent, quam quae densiora sunt. Verum quoniam contra quantitas caloris respondet potius materiae corporum cohaeren-ti, patet igitur caloris rationemsufficientern contineri in motu corporum intestino materiae cohaerentis.

 

 

 

 

 

 

 

§ 5

Confirmatur haec veritas actione coelestis illius ignis, causti-carum ope machinarum corporibus impressi, qui, remoto foco, eo diutius in illis vivit, quo magis sunt solida, ita ut in raris-simo illorum aere nullum sensibile tempusculum duret. Accedit

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика