lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 14


§ 7

Corporum liquidorum particulae tarn levi nexu inter se cohae-
rent, ut diffluant, nisi duro aliquo corpore cohibeantur, atque
nulla fere vi externa opus sit ad tollendam earum cohaesionem,
sed sponte sua divelli, a se invicem recedere atque motu pro-
gressive moveri possint. Unde fit, quod nulla signa durabilia
liquoribus imprimi queant, sed omnia momento obliterentur.
An progressivus intestinus motus in omni corpore liquido, etiam
gradu caloris Vitalis. , frigidiore, actu fiat necne, non hic disqui-
rimus, cum proposito nostro satisfactum iri non dubitemus, si
ostenderimus dari casus frequentissimos, in quibus ille clarissime
patet. Idcirco solutiones salium in aqua primo in medium pro-
dueimus. Fit enim lege constanti, ut aqua ad sensum quieta
manui sensibile frigus imprimens salem marinum, nitrum, salemve
ammoniacum in medio fundo vasis positum solvens, eum quaqua
versus distrahat per totum sui volumen. Quod cum fieri alias
nequeat nisi aqueae particulae abreptas salinas moleculas а
frusto salis removeant; satis ergo elucet particulas ipsas

motu progressivo ferri, ubi salem aliquem dissolvunt. Idem contingere in argento vivo, cum metalla corrodit et particulas distrahit, in spiritu vini, cum tineturas ex vegetabilibus elicit, nemo ibit inficias.

 

 

 

 

§ 8

Contra autem particulae corporum solidorum, praesertim duriorum inorganicorum, tarn areto nexu vinetae deprehenduntur, ut vi externae eas dividenti admodum resistant: quamobrem fieri non potest, ut sponte sua rupto cohaesionis vineulo a se invicem recedant et motu intestino progressivo ferantur. Unde fit, quod etiam subtilissima signa illis incisa per saecula durent, nec nisi continuo usu aut aeris injuria, aut denique corpore

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика