lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 16


ipso in statum fluiditatis reducto obliterentur. Magnum his mo-mentum affert aurum, quod superficiei utensilium ex argento fabrefactorum inductum per longum tempus eidem adhaeret, nec nisi frequenü usu diminuitur. Contra vero momento tempo-ris superficiem relinquit et per totam argenti massam distrahi-tur, quam primum res ex eo facta et deaurata igne funditur. Haec omnia manifesto indicant particulas corporum solidorum, praesertim duriorum et inorganicorum, motu progressivo haud moveri.

 

 

 

 

§ 9

 

His ita comparatis, consideremus primo vas aliquod argen-teum, seu aliam rem ex ejusmodi metallo fabrefactam, auro obductam et subülissimis signis incisis caelatam, ad eum gradum calefactam, in quo aqua ebullire solet. Videbimus aurum in superficie inconcussum, signa nec minimum immutata, ipsam duriciem corporis eandem persistere, eaque separationem insen-sibilium particularum prorsus excludi. Hoc autem clarissime ostenditur corpus posse esse magnopere calidum sine motu intestino progressivo. Secundo conferemus durissimum aliquem lapidem, ex. gr. adamantem, qui ad gradum liquefacti plumbi calefactus est (quod saepius sine damno et ulla mutatione gem-mae artifices eum polituri facere solent), cum aqua utcunque frigida salem solvente, eoque ipso frigidiore facta, vel cum mercurio argentum corrodente; priorem inveniemus sine motu intestino progressivo calidissimum, posteriorem eodem motu agitari, calorem tarnen adeo exiguum in se prodere, evidentis-simeque ostendere, saepius fieri, ut corpora motu progressivo intestino praedita multo minus calida sint iis, quae eodem motu destituuntur. Ex his autem vi principiorum superius (§ 6) alla­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика