lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 18


torum sequitur motum materiae cohaerentis intestinum progres-sivum caloris causam non esse.

 

 

 

 

§ 10

Ex definitione motus intestina tremuli (§ 6) clare perspicitur, llo corporis partes agitante, ipsas cohaerere non posse. Quam-vis enim distantiae, quibus subtilissimae vibrationes absolvuntur, sint maxime exiguae, fieri tarnen non potest, quin particulae а mutuo contactu recedant, et plerumque extra illum versentur. Ad sensibilem cohaesionem partium corporis requiritur non interruptus earundem mutuus contactus; corporis ergo partes nulla cohaesione sensibili vinciri possunt, si illae tremulo intes-tino motu concutiuntur. Verum quoniam pleraque corpora ad ignitionem usque ustulata fortissimam partium cohaesionem con-servant; idcirco patet calorem corporum a motu intestino tremulo materiae cohaerentis haud proficisci (§ 6).

 

 

 

 

§ 11

Remotis igitur progressivo et tremulo intestinis motibus, necessario sequitur calorem consistere in motu intestino gyra-torio (§ 6) materiae cohaerentis (§ 4), necesse enim est, ut cuidam ex tribus tribuatur.

 

 

§ 12

Quaeri autem hic potest, utrum particulae corporum solido­rum durante firma cohaesione mutua juxta se invicem gyrari possint. Huic quaestioni ut satisfiat, sufficit in mentem revocare

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика