lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 24


cula ab; particula vero ab movebitur circa centrum suum secun-dum eam directionem, versus quam retardatur a particula cd, hoc est utraque movebitur motu gyratorio. Нас ratione singu­lis particulis, quae in piano frictionis constitutae sunt, in gyrum actis, etiam reliquae particulae, corpora AB et CD constituen-tes, propagata frictione in motum gyratorium excitantur. Hinc igitur patet, qui fiat, ut corpora solida per frictionem mutuam incalescant; denique sequentia corollaria eliciuntur. 1) Phae--nom. 2. Quo fortius fricandae superficies corporum AB et CD comprimuntur, quoque celerius juxta se invicem moventur, eo validius particulas ab et cd ad motum gyratorium sollicitari, eoque celerius corpora ipsa incalescere. 2) Phaenom. 3. Quo-niam corporum liquidorum particulae levissime inter se cohae-rent, et Ioco facillime cedunt, particulae igitur ab et cd, si fuerint in superficiebus corporum liquidorum, cedendo sibi invi­cem, eum motum gyratorium concipere nequeunt, quem solidis affixae acquirunt. Hoc autem efficitur, ut non solum fluida per frictionem, quae inter massas liquoris exagitati exoritur, sed ne *olida quidem, quam diu superficies liquido corpore delibutas habent, unquam sensibiliter incalescant.

 

 

 

 

§ 16

Phaenom. 4. Quando virga ferrea longiore fricatur clavus, tum singulae particulae in superficie virgae constitutae impin--gunt in particulas clavi, sibi obvias. Quoniam autem superfi­cies virgae radens major est, quam superficies clavi, major ergo vis particularum impingit in superficiem clavi, quam in superfi-ciem virgae; consequenter particulae clavum constituentes, cre-brioribus ictibus exagitatae, promptius in motum gyratorium «xcitari debent, quam particulae, ex quibus virga constat. Unde mirum non est, clavum prius incalescere, quam virgam.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика