lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 26


§ 17

Phaenom. 5. Ferrum frigidum ubi exagitatur malleis, prae-sertim ad angulos obliques illisis, pars massae ferreae malleo impetita cedit, juxta sibi vicinam, quae ictum non sensit, pelli-tur, et non secus ac corpus aretissime alteri superficie tenus applicatum, validissimoque superincessu radente incedens eam fricat; ingruente vero frequentiore ictuum impetu, frictio inter exagitatas ferreae massae partes multiplicatur, motusque gyra-torius particularum ferri usque adeo increscit, ut illud aliquando ad rubedinem ignescat. Phaenom. 6. Non aliter fit, quando bacillus quicunque metallicus, non elasticus praesertim, reci-procis inflexionibus multoties ineurvatur: etenim in latere ejus convexo partes massae secundum directiones contrarias distra-huntur, juxta se invicem superincessu radente serpunt, fricantur, . gyrantur, et curvatura bacilli incalescit.

 

 

§ 18

Phaenom. 7. Si corpus magis calidum A est in contactu cum alio corpore B, quod est minus calidum, particulae corpo­ris A in contactu constitutae, quoniam celerius gyrantur, quam particulae corporis В illis contiguae (§ 13), celeriore igitur rota-tione accelerant motum gyratorium particularum corporis B, scilicet partem motus sui illis communicant; adeoque tantum his decedit, quantum accedit illis: hoc est, quando particulae corporis A motum gyratorium particularum corporis В accele­rant, suum tardiorem reddunt. Hinc fit, ut corpus A, per con-tactum calefaciens corpus B, ipsum refrigeretur.

 

§ 19

Phaenom. 8. Ceterum particulae corporis В in superficie contactus motae contingunt alias particulas ejusdem corporis, a superficie contactus remotiores, quae motu suo per mutuam

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика