lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 30


tardius refrigerantur, frigida vero tardius calefiunt, quam si ejusdem voluminis essent.

 

 

 

 

§ 21

Phaenom. 10. Corpora mota et quiescentia resistunt pro ratione inertiae, quam gravitati proportionalem esse constat; particulae igitur graviores difficilius eadem vi in motum calo-rificum excitantur, vel motae retardantur, quam quae leviores sunt. Iterum ergo perspicuum est, cur corpora frigida speci-fice graviora in eodem medio calefaciente tardius calefiant, calida vero in eodem medio frigido tardius refrigerentur, quam specifice leviora.

 

 

 

 

§ 22

Pha e nom. ll. Duriorum corporum particulas fortäus cohaerere, quam molliorum, certum est. Inde vero amplioribus planis con­tactus easdem jungi haud incongruum videtur. Pro ratione vero planorum contactus etiam particulas ipsas crassiores esse opor-tere probabili adeo conjectura consequimur, hoc est corporum duriorum particulas esse mole majores iis, quae molliora con-stituunt. Accedit, quod duriorum corporum particulae plerumque ad tactum sint asperae atque adeo sensibus crassitudinem suam exerant. Quoniam autem corpora majoris voluminis, ceteris pa­ribus, difficilius ex quiete in motum excitari, et mota retardari atque cohiberi possunt, quam minora; unde crassiores particulae duriorum corporum haud tarn facile calorificum motum et reci-piunt et amittunt, quam subtiliores molliorum. Non obscure igi­tur hinc colligi potest ratio, cur duriora corpora ad calorem

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика